Fortitudo et decor indumentum

Consideravit agrum et emit eum; de fructu manuum suarum plantavit vineam.
Accinxit fortitudine lumbos suos et roboravit brachium suum.
Gustavit et vidit quia bona est negotiatio eius; non exstinguetur in nocte lucerna eius.
Manum suam misit ad colos, et digiti eius apprehenderunt fusum.Palmas suas aperuit inopi et manum suam extendit ad pauperem.Non timebit domui suae a frigoribus nivis: omnes enim domestici eius vestiti sunt duplicibus.Stragulatam vestem fecit sibi; byssus et purpura indumentum eius. Nobilis in portis vir eius, quando sederit cum senatoribus terrae.Sindonem fecit et vendidit et cingulum tradidit Chananaeo.

Fortitudo et decor indumentum eius, et ridebit in die novissimo.Os suum aperuit sapientiae, et lex clementiae in lingua eius. Consideravit semitas domus suae et panem otiosa non comedit Surrexerunt filii eius et beatissimam 
praedicaverunt, vir eius et laudavit eam:Consideravit agrum et emit eum; de fructu manuum suarum plantavit vineam Consideravit agrum et emit eum; de fructu manuum suarum plantavit vineam.Accinxit fortitudine lumbos suos et roboravit brachium suum.

0 Comentarios:

Postar um comentário

 
^ Back to Top